monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De Natura Rerum, II. De nocte. <<<     >>> IV. De mensibus.

CAPUT III. De hebdomada. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. III.---N. 1. Apud Hebraeos autem septem anni sunt. Non quia apud illos dierum etiam hebdomas sit, ut Levit. XII: Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus.

Ibid. A fando. Al., a feriendo, et mox fieri, pro fari. Forte, a fiendo, quo alludit fiat. Quod dies Dominicus dicatur prima feria, quia primus est post feriam, hoc est, Sabbatum, et sic feria secunda, etc., observatio propria Isidori est, quam Mazochius, tom. III Spicilegii ad Act. Apost.; c. 19, confirmat. AREV.

]
Hebdomada apud Graecos et Romanos septem dierum cursu peragitur. Apud Hebraeos autem septem anni sunt. Declarat hoc Daniel de septuaginta hebdomadis. Hebdomada autem septem feriis constat. Feria quoque a fando dicta est, quasi fari, eo quod in creatione mundi per singulos dies dixit Deus fiat. Item quia dies Sabbati, ab initio feriatus habetur. Inde dies Solis prima feria nuncupatur, quia primus est a feria. Item dies Lunae proinde secunda feria, quia secundus est a feria, id est, Sabbato, qui est feriatus. Sic et caeteri dies tali ex numero sumpserunt vocabula.
2 [

2. Quae soli magnitudine proxima. Ut spectantibus quidem propter propinquitatem videtur, cum sit alioqui siderum omnium minima: Cicer. in Somn. Scip.: Erant autem eae stellae, quas nunquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium quas esse nunquam suspicati sumus. Ex quibus erat ea minima quae ultima coelo, citima terris luce lucebat aliena.

Ibid. A stella Martis, quae Pyrois. Mendose in omnibus libris Vesper pro Pyrois inversis litteris. Ut etiam lib. III Etymolog.

Ibid. Mutuat. Al., mutuatur. Illico tertius, et sic deinceps quartus, etc. AREV.

]
Apud Romanos autem hi dies a planetis, id est, ab erraticis stellis vocabulum acceperunt. Primum enim diem a sole vocaverunt, qui princeps est omnium siderum, sicut idem dies caput est cunctorum dierum. Secundum a luna, quae soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium a stella Martis, qui Pyrois vocatur.
3 [

3. Quam quidam candidum circulum. Stilbonta potius. Vid. not. ad cap. 28, lib. V, Etymolog.

Ibid. A stella Saturni quae septimo coelo locata. Mendose lib. o. sexto coelo, uti etiam in plerisque lib. Etymolog.

Ibid. Septimo coelo; ita nonnulli nostri Mss. AREV.

]
Quartum a stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. Quintum a stella Iovis, quam Phaethonta dicunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, qui inter omnia sidera plus lucis habet. Septimum a stella Saturni, quae septimo coelo locata, triginta annis fertur explere cursum suum.
4 [

4. Ex Mercurio linguam et sapientiam. Ingenium et linguam, in Etymolog., ex Serv.

Ibid. Ex Marte fervorem, a Marte sanguinem. Ibid.

Ibid. Ex Saturno tarditatem, a Saturno humorem. Ib.

Ibid. Dederunt. Al., indiderunt. Postea, ex sole ignem, ex aere spiritum. AREV.

]
Proinde autem gentiles ex his septem stellis nomina diebus dederunt, eo quod per easdem aliquid sibi effici aestimarent, dicentes habere ex sole spiritum, ex luna corpus, ex Mercurio linguam et sapientiam, ex Venere voluptatem, ex Marte fervorem, ex Iove temperantiam, ex Saturno tarditatem. Talis quippe exstitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.